Home » News » Visne Latine Colloqui, Californiane?

Visne Latine Colloqui, Californiane?

G.LA.DI.VS (nempe Grex Latinus Didacopolitanus) coetus Latinitatis vivae est, Didacopoli (vulgo San Diego) conditus anno MMV. Semel enim in mense “gladiatores”, in loco amoeno congregati, de quacumque re Latine colloquuntur . Sodales autem ΗΣΦ, in California meridionali habitantes, invitantur ut ad conventicula GLADII adsint et, linguam antiquorum Romanorum renovantes, novos quoque amicos sibi inveniant. Propterea scribant sodales illi epistulam electronicam ad gregis pastorem Robertum (Roberto.Lionello@gmail.com) ut conventiculorum nuntios ad tempus accipiant.

Share This Post

You must be logged in to post a comment Login